"Ex auctoritate Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et sanctorum canonum, sanctæque et intemeratæ Virginis Dei genetricis Mariæ, Atque omnium coelestium virtutum, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatuum, cherubin ac seraphin, & sanctorum patriarcharum, prophetarum, & omnium apostolorum et evangelistarum, & sanctorum innocentum, qui in conspectu Agni soli digni inventi sunt canticum cantare novum, et sanctorum martyrum, et sanc-torum confessorum, et sanctarum virginum, atque omnium simul sanctorum et electorum Dei.
Excommunicamus, et anathematizamus huncvel os furems, vel huncvel os malefactorems, N. N. et a liminibus sanctæ Dei ecclesiæ sequestramus ut æternis suppliciis excruciandusvel i, mancipeturn, cum Dathan et Abiram, et cum his qui dixerunt Domino Deo, Recede à nobis, scien-tiam viarum tuarum nolumus: et sicut aquâ ignis extinguitur, sic extinguatur lucerna ejusvel eorum in secula seculorum nisi resipuerit, et ad satisfactionem veneritn. Amen.
Maledicat illumos Deus Pater qui hominem creavit. Maledicat illumos Dei Filius qui pro homine passus est. Maledicat illumos Spiritus Sanctus qui in baptismo effusus est. Maledicat illumos sancta crux, quam Christus pro nostrâ salute hostem triumphans, ascendit. Maledicat illumos sancta Dei genetrix et perpetua Virgo Maria. Maledicat illumos sanctus Michael, animarum susceptor sacrarum. Maledicant illumos omnes angeli et archangeli, principatus et potestates, omnisque militia coelestis.
Maledicat illumos patriarcharum et prophetarum laudabilis numerus. Maledicat illumos sanctus Johannes præcursor et Baptista Christi, et sanctus Petrus, et sanctus Paulus, atque sanctus Andreas, omnesque Christi apostoli, simul et cæteri discipuli, quatuor quoque evangelistæ, qui sua prædicatione mundum universum converterunt. Maledicat illumos cuneus martyrum et confessorum mirificus, qui Deo bonis operibus placitus inventus est. Maledicant illumos sacrarum virginum chori, quæ mundi vana causa honoris Christi respuenda contempserunt. Maledicant illumos omnes sancti qui ab initio mundi usque in finem seculi Deo dilecti inveniuntur.
Maledicant illumos coeli et terra, et omnia sancta in eis manentia. Maledictus sitn ubicunque fueritn, sive in domo, sive in agro, sive in viâ, sive in semitâ, sive in silvâ, sive in aquâ, sive in ecclesiâ.
Maledictus sit vivendo, moriendo, manducando, bibendo, esuriendo, sitiendo, jejunando, dormitando, dormiendo, vigilando, ambulando, stando, sedendo, jacendo, operando, quiescendo, mingendo, cacando, flebotomando.
Maledictusi sitn in totis viribus corporis.
Maledictus sit intus et exterius.
Maledictus sit in capillis ; maledictus sit in cerebro.
Maledictus sit in vertice, in temporibus, in fronte, in auriculis, in superciliis, in oculis, in genis, in maxillis, in naribus, in dentibus, mordacibus sive molaribus, in labiis, in gutture, in humeris, in harmis, in brachiis, in manibus, in digitis, in pectore, in corde, et in omnibus interioribus stomacho tenus, in renibus, in inguinibus, in femore, in genitalibus, in coxis, in genubus, in cruribus, in pedibus, et in unguibus.
Maledictus sit in totis compagibus membrorum, a vertice capitis, usque ad plantam pedis non sit in eo sanitas. Maledicat illum Christus Filius Dei vivi toto suæ majestatis imperio et insurgat adversus illum coelum cum omnibus virtutibus quæ in eo moventur ad damnandum eum, nisi penituerit et ad satisfactionem venerit. Amen.
Fiat, fiat. Amen"
Un poco largo y el latín muy macarrónico, pero les aseguro que, al primer recitado, quedarán ustedes tan satisfactoriamente malditos como se pueda concebir.
Como siempre, es un placer ayudar a quien lo merece.